- FORMIDO
- FORMIDOpeculiare Gentium Idolum Hygin. Fabb. c. 145. Io. Hanc Iuppiter dilectam compressit et in vaccae figuram convertit ---- Id Iuno cum resciret, Argum, cui undique oculi refulgebant, custodem ei misit. Hunc Mercurius Iovis iussu interfecit. At Iuno Formidinem ei immisit, cuius timore exagitatam coegit, ut se in mare praecipitaret. In ministerio Furiarum. Varro Eumenisin.Sed nos simul ac summam in speculam pervenimus,Videmus populum, Furiis instinctum tribusDiversum ferri, exterritum Formidine.Quo alludit Aus. Protreptico, v. 27.—— Nec te clamor, plagaeque sonantes,Nec matutinis agitet Formido sub horis.Terrenis enim pueris barbaras facies pingebant, sicut de Batavo vultu testatur Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 176. Terriculasque huiusmodi idola dicebant Vett. Lucilius apud Lactant. l. 1. c. 21.Terriculas, Lamias, Fauni quas, PompiliiqueInstituêre Numae ——Vide Casp. Barth. ad Stat. Theb. l. 5. v. 68. et infra in vocibus Metus, Pavot, Timor.—— et saeva Formidine cuncta replevitHinc ad feras translatus Formidinis usus, sicque Venatoribus dicta est linea pennis distincta, quâ visâ illae territae in insidias agebantur, cervi potissimum. Virg. Georg. l. 3. v. 371.Hos non immissis canibus, non cassibus ullisPuniceaeve agitant pavidos formidine pennae.Vide quoque eum Aen. l. 12. v. 335.—— circumque atrae Formidinis oraIbid. v. 750.—— aut puniceae septum Formidine pennaeIbid. v. 776.—— tum vero amens Formidine Turnus,Ibid. v. 876.Illi membra novus sovit Formidine torpor.Ovid. Met. l. XV. v. 152.O genus attonitum gelidae Formidine mortis,Lucan. Civ. Bell. l. 4. v. 437.—— sic eum pavidos Formidine cervosAus. Ep. 4. v. 27.—— et multa indagine pinnaNemesian. Cynegetic. sub. fin.Linea quin etiam magnos circumdare saltusQuae possit volucresque metu concludere praedas,Digerat innexas non una ex alite plumasNamque ursos magnosque sues cervosque fugacesTerrificant, linique vetant transcendere septum.praeterea, Senec. de Clem. l. 1. c. 12.Si feras lineis et pennâ clusas contineas.alterum in Hippolyto, Arrian. in Epictet. l. 2. c. 1. Hieron. in Orthodoxi et Lucifer. Dialog. c. 3. Augustin. de Nupt. et Concup. l. 1. Sam. Bochart. Hierozoici Parte prior. l. III. c. 26. et infra ubi de Pennis ac Versicolore linea. Unicum addam hîc Senecae locum de Ira l. 2. c. 12. Cum maximos ferarum greges lineâ pennis distinctâ contineat et in insidias agat, ab ipso effectu dicta formido etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.